201
74
B. G. PENOTVS LON¬
DRADA A PORTV SANCTAE
MARIAE, AQUITANVS,
SALVTEM.
Haec quatuor particularia
(candide lector) tibi pateface¬
re & communicare placuit, quae
si prima fronte operi & practicę
tuae non respondebunt, tuae
gnorantiae & errori memento esse impu¬
tandum, leuis enim error totum opus de¬
struit, qui ex lectione librorum philosophi¬
corum tibi venit corrigendus. Multum
nim diuque philosophorum dicta sunt scru¬
tanda, examinanda, masticanda, antequam
occultum sensum elicias. Si igitur in legen¬
dis philosophorum libris deses extiteris, in
rebus parandis promptus esse non poteris.
Quamobrem non licuit mihi ex philoso¬
phicarum legum autoritate, omnia palàm
de verbo ad verbum interpretari. Relin¬
quendum est aliquid ingeniis industriis, in
quo se exerceant meditando & inuestigan¬
do. Attamen si gratitudinis debitae non ob¬
litus