633
THESAVRVS. 85
ferrea, aerea, stannea, argentea, aurea,
cur damnem, in promptu Galeni ratio
est, in singulis propè horum metalli¬
corum generibus. Si enim aquam plum¬
beis tubis delatam affirmat dysenteriam
generare, quis metus ab aquis recepto¬
rio & capitello plumbeo destillatis?
Adde quòd cerussa non pauca in super¬
ficie interna plumbei capitelli, ut ace¬
to destillando colligitur, sic ui empyreu¬
matis cum uapore plerunque etia acri,
nempe ex plantis acribus, ascendentis,
ea quae aquas ipsas inficit, et magna par¬
te lacteas reddit, donec subsederit. Ex
caeteris metallis, quae uel ferruginem
uel aeruginem gignunt uasa, tantum ha¬
bent periculi, quantum ferrugo & aeru¬
go nocentior cerussa. Purgatiore argen¬
to & auro facta ut sunt innocentiora,
sic paratu ob sumptum magis diffici¬
lia, Syluius.
Vasa optima sunt uitreata, deinde fi¬
glina uitreata (intus forisque.) deinde
lembica ex stanno, patellae (in rosarijs)
F3