201
77
Eius praeparatio.
Rx. Mineralis marcasitae plumbaeae pondera
12. & minutim marmoreo lapideo pulue¬
risetur & in modum alicuius coloris, aceto di¬
stemperetur, distemperata & bene contusa
imponatur vasi vitreo forti, & superfunda¬
tur bona quantitas aceti distillati, & ligneo
baculo bene commoueatur, & sic repona¬
tur in B. M. deinde addatur alambicus cae¬
cus, & sic remaneat per octo dies continuos,
semper quotidie septies agitando & remo¬
uendo. Deinde permittas vt tota materia
refrigeretur. Quo facto aceti spiritum,
qui maiori ex parte sui erit colore flauo
tinctum, extrahito per inclinationem in vas
mundum vitreum, tamen vt fęces non tur¬
bentur, iterum recens acetum distillatum
superfundatur; & ligneo baculo commiscea.
tur, & alambicus caecus imponatur, & eo
modo quo suprà fecisti, per totum octiduum
digeratur in B. M. postea depromatur ace¬
tum coloratum, & ponatur cum praeceden¬
ti: & hoc tamdiu faciendum erit, quandiu
vides acetum ipsius colore amplius non
tingi quia postremum tibi massa alba re¬
linquetur instar terrae albae.