403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI¬ 135
Et uniformitas in substantia, quae per mixtionem fit in
decoctione naturali. Diuersitas uero in substantia, est
causa corruptionis. Et induratio & inspissatio, quae per
longam & temperatam perficitur decoctionem, est cau¬
sa perfectionis, oppositum uero corruptionis. Igitur si¬
ceciderit super ipsum argentum uiuum sulphur non de¬
bite, necesse est secundum diuersitatem illius diuersas
corruptiones adduci. Potest enim sulphur quod super
illud cadit, fixum, non adustibile esse totum, aut totum
adustibile, & fugiens in natura sulphuris: aut fugiens
& non in natura sulphuris, aut partem fugientis, partem
uero fixi tenere: sed in parte naturam sulphuris tenere,
in parte uero non: aut totum mundum, aut medium im¬
mundum: aut multae quantitatis, aut paucae, superans
in commmixto: aut paucae quantitatis superatum in illo,
aut nec superans nec superatum: aut album, aut rubeum,
aut mediocre. Ex his itaque omnibus diuersitatibus ne¬
cesse fuit in natura diuersa creari corpora, & his similia:
quas omnes oportet narrare nos cum probationibus
manifestis.
De natura Lunae, siue Argenti. Cap. LXII.
Iam ergo patet ex praecedentibus, quod si ceci¬
derit sulphur mundum, fixum, rubeum, cla¬
rum, super substantiam argenti uiui puram,
non superans, imò paucae quantitatis, & su¬
peratum, creatur ex hoc aurum purum. Si uero fuerit
sulphur