201
81
GENEROSO VIRO SVM¬
MOQUE PHILOSOPHO
IOANNI BARONI
A KITLITZ.
CVM in animum inducerem hoc
scriptum in vulgus edere, diu mul¬
tumque dubitaui, cuius patroci¬
nio mihi vtendum foret, vt il¬
li gratiam & authoritatem ali¬
quam conciliarem. Multi enim omnia quae in hoc
genere scribuntur, nugas & Chimeras putant,
nisi boni & grauis alicuius viri testimonio mu¬
niantur. Tu verò vnus instar omnium mihi in
mentem venisti, cuius grauitas, doctrina, pietas
& ea (qua omnibus quos in hac philosophiae par¬
te exercitatos noui) antecellis experientia, nota
sunt. Tibi igitur hoc munusculum nouum, suo ta¬
men sale conditum, dedico, vt aliquod grati er¬
ga te animi indicium à me habeas: vnum ve¬
reor, ne mihi succenseas, quòd sacra nostrae artis
mysteria vulgo promiscueque pandere videar.
Sed cùm omnia ita ab authore scripta esse cogi¬
tabis, vt prophanos latere possint, tibique soli
aut alijs qui ad Parnassi summum verticem
G