403
142 PRIMA PARS LIBRI SECVNDI
ioris sint perfectionis, est scilicet facilis susceptio argen¬
ti uiui. Videmus enim corpora perfectionis amicabi¬
liter argentum uiuum suscipere. Ex praecedentibus itaque
sermonibus relinquitur, duplicem esse in corporibus
sulphureitatem. Vnam quidem in profunditate argen¬
ti uiui conclusam, in principio suae mixtionis, alteram
uero superuenientem. Quarum altera cum labore tol¬
litur, alteram uero nullo artificiorum ingenio, quod per
ignem perficitur, possibile est tolli, ad quod possit no¬
stra operatio congrue ac utiliter peruenire, cum iam cum
ad eandem cerationem unitum factum est. Et hoc ex¬
perimento probatur, quòd sulphurcitatem adustibilem
uidemus per ignem deleri, sulphureitatem uero fixam
minime. Si igitur dixerimus corpora calcinatione mun¬
dari, intelligas utique à terrea substantia, quae non in ra¬
dice suae naturae unita est. Quoniam unita mundare per
ignis ingenium non est possibile, nisi adueniat argenti
uiui medicina occultans & contemperans illam, aut illam
de commixto separans. Separatio autem terreae substan¬
tiae in radice naturae metallo unitae ab eius commixto
fit. Aut per eleuationem cum rebus substantiam argen¬
ti uiui eleuantibus, & sulphureitatem dimittentibus
propter conuenientiam cum eis, ut est Tutia & Marche¬
sita, quoniam fumi sunt, quorum maior pars argenti ui¬
ui est quantitas, quàm sulphuris. Et huius experientiam
uides, quoniam si forti & subita fusione haec coniunxe¬
ris cum corporibus, spiritus secum adducent corpora
in