403
144 PRIMA PARS LIB. SECVNDI
uero triplicem ipsius calcinationem non stridet, quod est,
quia eius argenti uiui fugitiui substantia stridorem fa¬
ciens euolauit. Quòd uero argenti uiui substantia fugi¬
tiua sit causa stridorem faciens, probatur per lauatio¬
nem plumbi cum argento uiuo. Quia si cum argento
uiuo plumbum lauetur, & post lauacrum eius illud fu¬
deris cum igne, non superante suae fusionis ignem, re¬
manebit cùm eo argenti uiui pars, quae plumbo strido¬
rem adducit, & illud in stannum conuertet. E conuerso [sic]
uero, per mutationem stanni in plumbum illud consi¬
derare potes. Nam per multiplicem calcinationis reitera¬
tionem ad illud, & ignis illi magis conuenientis ad re¬
ductionis administrationem, in plumbum conuertitur,
maxime uero cum per subtractionem suae scoriae cum ma¬
gno calcinatur igne. Et de harum substantiarum diuersitati¬
bus certificari poteris per ingenia conseruationis illarum
in instrumentis proprijs, & ignis modo eas diuiden¬
tis: ad quem nos peruenimus cum instantia, & uidi¬
mus cum certificatione nostra, nos uerum per illud ęsti
masse. Quid igitur sit quod post remotionem duorum
non fixorum ex loue, scilicet sulphuris & argenti uiui reman¬
sit, te certum reddere nos expedit: ut complete cogno¬
scas ipsius Iouis compositionem. Est igitur illud liuidum,
ponderosum, ut plumbum: maiori tamen albedine plumbo
participans. Est igitur plumbum purissimum. Et est in
ipso aequalitas fixionis duorum componentium, argen¬
ti uiui scilicet, & sulphuris. Non autem aequalitas quan¬
tita¬