201
PHILIP. ROVILLASCI. 87
te connubium ita praeparanda sunt. Purgen¬
tur primum singula regio suo examine, vt
quicquid inest peregrini secernatur, dein¬
de calcina quemadmodum P. calcina¬
sti, calcinationemque quater minimum
repete, tunc habebis calcem philosopho¬
rum iuxta eorum intentionem paratam: quoniam
verò X. idoneum est fermentum, tam ad
album quàm ad rubeum, debéntque X. &
R. eodem modo decoqui & gubernari: de X.
tantum agam, quòd si opus tuum ex R. ad
album facere velis, sequere viam X. itaque
candefac crusibulum in igne & in illud te¬
naculis sublatum impone vnciam vnam calcis,
X. factae vt dictum est, quúmque videris eam
à crusibulo incaluisse, iniice quatuor vncias
mercurij P. corio traiecti, & tandiu agita &
concute dum benè amalgametur mercurius
vsque totam illam calcem soluerit, post inii¬
ce omnia catino, aquam limpidam continenti,
& toties ablue, dum nulla supersit impuri¬
tas. i. aqua limpida exeat absque vllo nigro¬
re, deinde sicca illud & amalgama spongia
munda, tenui & calida, aut linteo albo, do¬
nec aqua omnino careat, túncque peractum
est coniugium maris & foeminae cuius pondus:
non debet excedere vnc. 5. 4. sc. mercurii P. &
I. calcis. X. sed quoniam dum illud amalgama
G iiij