201
PRACTICA
ac in circuitum sunt quatuor foramina qua
pennae calamui inseri queat vt illac ignis
aerem haurire possit, alioqui extinguere¬
tur. Huiusmodi igitur furno exsiccato ma¬
teriam impones, vt sequitur, Situs materiae
in furno hic esto. Habeas paropsidem fictilem,
rotundam & validam, vt per annum inte¬
grum ignem ferre possit, imple illam cine¬
re compresso, & in eius medio colloca ma¬
tricem illam quae praecipuam materiam con¬
tinet, ita vt cineris superficies materiae su¬
perficiem aequet: sintque in eodem plano,
postea cineres vehementer comprime, vt
calorem melius contineant & hinc inde
circum vas illud in cinere reliqua octovasa
colloca, nec opus est ea in cineribus sepeli¬
re, sed tantùm in superficie stent. Hoc pe¬
racto superpone tabulae ferreae perforatae
tripodem ferreum tres digito altum, duas
habentem diametros sese ad angulos rectos
secantes quibus paropsidis fundum conser¬
uetur, ne diuturna ignis actione & mate¬
riis grauitate labefactetur illi tripodi im¬
pone paropsidem instructam vitra conti¬
nentem furnúmque tecto suo tege, ita vt
praecipui vasis collum per foramien quod
in summo est promineat iuncturis diligen¬
rer clausis excepta portula inferiori suppo¬
ne