633
92 EVONYMI
debent, oris angusti. os epistomio lig¬
neo, praecipuè ex subere occludetur, et
insuper inducta cera membranam circum¬
illigare oportet.
Vasa quomodo claudantur & mu¬
niantur, tum luto,
tùm aliter.
Lutare uulgo dicunt pro eo quod
est luto illinere, loricare, incrustare.
Odores & qualitates eorum quae de¬
stillantur ut melius conseruemus, ca¬
put cum corpore, & nasum extremum
cum recipiente, qua committuntur, dili¬
genter luto saepire & aptare oportet, lu¬
tare uulgò dicunt. Sunt qui luto simpli¬
ci cum pilis bubulis subacto ad id utan¬
tur, alij etiam calcem addunt, ni fallor.
Sunt qui calcem cum oui albumine mi¬
sceant, ubi festinatione opus est. statim
enim induratur materia. alij aliter lutum
quod sapientiae uocant, componunt.
Recipiens cum naso non opus habet
tam