201
PHIL. ROVILLASCI. 105
rasset vt super lamina candenti non liqua¬
retur, concilianda esset ei ingressio, vt sequi¬
tur: CERATIO MEDICINAE INGRES¬
SIONE CARENTIS remedium est: si enim
medicina ingressionem non habeat inutilis
erit scilicet si imperfecta metalla penetra¬
re non possit eorum mercuriosis partibus
per minima misceri ad ea à suis superfluita¬
tibus purganda, partésque puras & mundas
perficiendas, quemadmodum plurimis ignaris
accidit: qui licet opus suum rectè hactenus
rexerint, verámque coctionem attigerint, non
tamen quicquam inde efficere potuerunt,
eo quòd fusilem reddere nesciuerint. Itaque
artem maledictis & calumniis prosequu¬
ti sunt, eámque falsam esse praedicarunt.
Iam verò ne in hoc periculum incidas ei hac
ratione fusionem & penetrationem con¬
ciliabis. Accipe igitur materiam illam ac
in marmore tere in puluerem impalpabi¬
lem irrigando & imbibendo aqua philoso¬
phica, fac amalgama cum loturis mercurij,
postea exsicca igne lampadis gradato au¬
gendo vt videbis opus esse, ad extremum
verò igne carbonum vrgebis. Rursus te¬
re materiam ac denuo imbibe, & co¬
que, ac repete, donec super lamina aeris