201
110 PRACTICA
animalium quae magna & procera ex vtero
materno exeunt genita & nutrita ex mater¬
nae substantiae copia: paternae verò exigua
portione, quae tamen aequalis est magnae
quantitati foemineae quam animat eique vi¬
tam dat formatque & disponit. Iàm quo¬
niam circa metalla versamur, videamus
eorum compositionem, & praesertim solis
quem ex pondere fermè totum mercurio
constare deprehendes mixto exiguo sulphure
quod ex colore apparet. Illud tamen satis
magnam vim habuit sistendi, tingendi &
coquendi in corpus perfectum mediante
calore naturali magnam illam quantitatem
& copiam mercurii. Haec monemus ne in
multiplicatione virium lapidis erres, in qua
naturam imitari oportet, eique materiam
seruata iusta & decenti proportione mini¬
strare, ac tunc optatum fructum edet. Et
vt tibi assurgat animus ad intelligendum
hoc arcanum, recordaberis eorum quae ad
compositionem & coniugium fermenti &
mercurij lapidis nostri faciunt, ad quod vn¬
ciam tantum vnam fermenti, & quatuor
vncias mercurii P. composuimus, rationem
que reddidimus quamobrem nec plures,
nec pauciores partes iungendae essent. Cùm
igitur voles vim multiplicare, consideran¬
dum