201
112 PRACTICA
pulchrum hoc corollarium à philosophis
occultatum elicies quod eorum penuria la¬
pidis quantitas multiplicetur mercurio lu¬
nari & solari, sed quando in hunc sermonem
incidi, non progrediar, nisi prius te moneam
de eo quod vociferantur philosophi, incla¬
mantes cùm de multiplicatione agunt cùm
voles lapidem album quantitate multipli¬
care, caue ne aquam rubram loco albae su¬
mas, cùm etiam rubrum lapidem multipli¬
cabis, aqua rubea vteris eaque multiplica¬
bis, non autem alba, quoniam si secus fece¬
ris, omnia perdes, opúsque operatione sua
priuabis: cum aquam albam dicunt mercu¬
rium P. cùm R. animatum, aut mercurium
lunę intelligunt & quod altero eorum la¬
pidis albi quantitatem multiplicare opor¬
teat cùm aquam rubeam nominant, mercu¬
rium P. cum X. animatum innuunt, aut mer¬
curium solis, ac cum alterutro eorum mul¬
tiplicandam esse quantitatem rubri lapidis,
postremò cauendum esse ne alterum pro
altero sumatur, materia enim quae inde
riretur effectu proprio careret. Accipe igi¬
tur pro multiplicatione alba mercurium P.
cum r. animatum, aut mercurium lunae, &
pro multiplicatione rubea mercurium ani¬
matum cum X. aut mercurium solarem.
Ac ne