633
94 EVONYMI
¶De sigillo Hermetis, id est uitreorum
uasorum orificijs candente forcipe per
lenem compressionem consolidandis et
quomodo postea iterum reserari debeant,
uide VIstadium capite uicesimo.¶ Luto
muniuntur etiam toto ambitu cucurbitae
illae quae ignem sustinere debent imme¬
diatè subiectum, idque bis uel ter, sicca¬
ta semper priore crusta antequam se¬
cunda inducatur, ut cum aqua fortis
et oleum uitrioli destillantur. Pro de¬
stillatione in cineribus lutatione non
opus est: si quis tamen uasorum fragili¬
tati consulere uelit, praesertim ubi plura
uasa simul in una fornace ponuntur, semel
aut iteru incrustasse sufficiet. Cucur¬
bitas illas quibus in Balneo M. utuntur,
praesertim cum plures simul ponendae
sunt, aliqui panno laneo induunt, con¬
fectis ex eo ueluti caligis aut soccis qui¬
infibulantur. Vasa uitrea aiunt
gni diutius resistere si incerentur: hoc
est, si cera liquata uasis prius calefactis:
bis aut ter illinatur.
De