403
174 SECVNDA PARS LIBRI SECVNDI
partem, & cum Sulphure reitera sublimationem illius.
Sit tamen Sulphur ab omni impuritate mundatum, &
Argentum uiuum similiter. Et postquam uigesies illius subli¬
mationem reiteraueris super ipsum praecipitatum, illud dis¬
solue cum aquarum acumine dissoluente, & iterato illud
calcina, & iterato dissolue, donec exuberanter sufficiat.
Post hoc Lunae partem dissolue, & cum soluta fuerit, so¬
lutiones commisce & coagula, & super Lunae fusionem
proijcias. Citrinabit enim citrinitate multum peculio¬
sa multum. Si uero Argentum uiuum in praecipitatione ru¬
buerit, ad proiectione suae perfectionis, sufficit admini¬
stratio dicta sine commixtione rei tingentis illud. Per Sul¬
phur uero rubificatur, sed illius est rubificatio difficilis
& laboriosa immense. Citrinatur uero & Luna cum Martis
solutione similiter. Ad hoc autem nos inducit operis neces¬
sitas, ut prius calcinemus illum & figamus, quod laboris est
copia. Dehinc uero hac eadem prępatione administre¬
mus, & eadem proiectione super Lunae substantiam in¬
fundamus. Et tamen non resultat eius citrinatio fulgens,
imò fusca & liuens, citrinitate mortifera. Eius uero
quae per Vitriolum aut cuperosam perficitur, citrina¬
tionis modus est talis. Tollatur illorum uniuscuiusque
quantitas certa, & illius sublimetur pars quae sublima¬
ri potest, donec cum expressione sublimetur totali. Post
hoc uero iterato quod sublimatum est, sublimetur cum
modo ignis illi appropriati, ut ex eo figatur pars post
partem, donec maior illius figatur pars. Postea uero
calcine