201
DE QINTA ESSENTIA. 133
nec sunt separabilia, vt in caeteris rebus, sed
fixa sunt, simul fac periculum, nihil tibi re¬
manebit praeter cineres leues, ardebit tan¬
quam oleum aut pinguedo, nec quicquam
supererit non magisquàm si oleum aut adi¬
pem deusisses, & quale id foret quod su¬
peresset, tale etiam erit id quod supererit ex
saccharo. Sume cucurbitam in qua sunt
omnes solutiones. i.omnis aqua rubea, &
balneo impone superposita cappa, aut per¬
mitte euaporari si tibi satis aqua sublimata
supersit, ac vsque ad siccitatem edistilla, tunc
permitte vt frigefiat, exime ac sublata cap¬
pa aqua sublimata affunde, balneóque rur¬
sus impone ac cochleari agita, & fac vt do¬
mi demum afferas vas, & permitte vt residat
clarúmque à faecibus effunde, vt antea, id¬
que toties facito donec nullas amplius fę¬
ces relinquat, tunc ab eo separatae dici po¬
terunt, tandem vitreo vasi furno vt ignem
ferre possit impone, ac tandiu elixa & exha¬
la donec superemineat cuticula, tunc exi¬
me & colloca in frigido & sicco: aut calido
& sicco concrescétque in magna frusta ru¬
bea & transparentia, instar rubinorum aut
aliorum lapidum philosophorum: quod si
illud in puluerem redigere velis, colloca in
hypocausto calido in vitro lato & aperto, &
K iij