201
DE QUINTA ESSENTIA 135
omnem caducum, pestem, aliósque mor¬
bos quotquot corpus humanum inuade¬
re possunt. Si aurum potabile habeas, mis¬
ce eius duas libras cum libra vna huius quin¬
tae essentiae, simúlque in phiala super tri¬
pode, aut in balneo sicco triginta diebus
congelato in lapidem, ac rursus viginti die¬
bus in Athanore serua figeturque alterum
cum altero, tum mirabilia operabitur in
corpore humano. Potes etiam vbi quintam
essentiam alicuius herbae extraxeris, illam
(vt dixi de auro potulento) coagulare & fi¬
gere, & videbis mira. Si velis vt per cap¬
pam transeat, oportet te tantundem aceti
aut aquę vitae superfundere & distillare, ac
rursus recenti aceto, vel aqua vitae perfun¬
dere & extrahere, donec quinta essentia as¬
cendat in ruborem auratum, vt multis in
locis à nobis docetur quo modo per alem¬
bicum pellendae sint materiae fixae, per ace¬
tum aut aqua vitae, cùm autem per cap¬
pam transierit, vis eius millies augebitur,
tunc miracula operatur. Hoc in arcanis
habeas, est enim magnum naturae myste¬
rium.
K iiij