403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 179
fectionis differentia tantùm, quantum ex huius gene¬
ris medicinae ord inis administratione dependet. Quan¬
tum uero ex tertij, non praeueniente administratione ali¬
qua, perficit in proiectione sola. Solaris uero huius se¬
cundi ordinis medicina imperfectorum cuiusque corpo¬
rum est eadem materia, & administrationis eodem re¬
gimine communicans. In hoc tamen differentiam habet,
scilicet in maiore partium per modos proprios digesti¬
onis subtiliatione, atque Sulphuris subtili praeparationis
regimine administrati commixtione, cum materia mo¬
do nota additio. Et est regimen scilicet ipsius, purissimi
Sulphuris fixio, & solutio eius per modum. Cum hoc enim
tingitur medicina, & cum hoc proiecta super unumquodque
à perfectione diminutorum, commplet in complemento so¬
lari, quantum ex huius secundi ordinis medicinae prae¬
paratione dependet, administratione praeueniente no¬
ta & certa ipsius à perfectione diminuti corporis. Et su¬
per Lunam quoque proiecta, perficit eam in complemen¬
to solari peculioso multum.
De medicina coagulante Argentum uiuum, Cap. LXXXII.
Secundum igitur praemissorum ordinem re¬
stat ex operis complemento, quod in primis
nos determinaturos exhibuimus, ad medi¬
cinae Argenti uiui coagulantis ipsum, narra¬
tionem transire. Dicimus igitur, quod ex eiusdem illi¬
us elicitur materia, scilicet ex noto in capitulis huius ope¬
ris