201
140
cùm aperirentur vasa, ne aqua euolet, nam
instar vini est subtilis. Nam qualibet vice
aer abstrahendus erit, & rursus affundere
oportebat facta putrefactione in tepido bal¬
neo. Prius tamen lutatione est opus, &
lambico apposito, & receptaculo huius pro¬
gressum reiteres, donec ignis instar sangui¬
nis rubeus ascendat. Alia methodus nostro
seculo est reperta, quae talis est:
CAP. III.
Extracto aëre & exiccata materia, vt su¬
perius dictum, est rum. aquae communis distillatae
bis in balneo, & infunde quantum sufficit,
& collocetur in balneo, adde cooperculum
ori vasis non lutatum, bulliat baln. & ita sit
tribus diebus, noctes atque dies, quater vel
quinquies moue spatula lignea, frigefiat, &
eximatur, & depuretur, Rx. vas mundum,
& effunde, quod clarum fuerit, & super fę¬
ces fundas recentem aquam distillatam, vt
superius egisti, ponatur vas iterum in balneum
& fac vt suprâ, depuretur & deponatur
cùm priori aqua, & superaddas rursus re¬
centem aquam distillatam, & ponatur in
balnum vt suprà: hoc repete, donec aqua non
amplius coloretur: tunc habes ignem à ter¬
ra: terram ceu faeces reserua donec tibi di¬
xero