201
EX MELLE EXTRAH. 143
ximatur vas, & depuretur vno die. Rx. aliud
vas mundum & modestè infundas, & super
faeces iterum proiicias recentem aquam
distillatam: reponatur in balneo, & fac vt
suprâ. Exime rursus & depuretur vno die
& nocte: quod clarum superius erit, mode¬
stè effundas cum priori aqua: tertiò addas
aquam distillatam faecibus, & ponas in bal¬
neum, fac vt suprâ: tertiò effundas cum
priori, & faeces tertiae aquae abiicias: nul¬
lius enim sunt valoris. Rx. vas in quod om¬
nis aqua coniecta fuit, & collocetur in
balneo cum alembico & receptaculo, &
distillando abstrahe aquam bullienti bal¬
neo, donec materia sicca reddatur. Re¬
frigeretur, amoue alembicum, & affunde
aquam super terram aut sal: ponatur vno
die in balneo bullienti, dissoluetur, depure¬
tur tandem, & exime quod clarum est, &
super faeces proiicias modicum aquae di¬
stillatae, & sit duabus aut tribus horis in bal¬
neo calido: exime, depuretur hora vna aut
duabus, & effundas superiorem partem
cum priori, abiice faeces: in illis enim
nihil continetur, reponatur vas in bal¬
neum cum terra sine sale, & distille¬
tur aqua omnino ad siccitatem vsque,
& fac vti supra: eundem progressum ex¬