633
THESAVRVS. 101
ces: ita ut duplum ferè temporis sequen¬
tibus debeatur. herbis recentibus dies
tres. aridis septem. seminibus & aroma¬
tibus plerisque duodecim aut quatuor¬
decim. radicibus uiginti octo: aut mi¬
nus si recentes fuerint. Sunt quae per
dies quadraginta relinqui iubent medi¬
ci quidam, chymistae uerò etiam ampli¬
us sua metallica. Hoc etiam refert an ab¬
initio statim trita infundantur. nam ea
quoque multo breuiori, duplo fortassis,
tempore egent, quàm quae integra im¬
ponuntur. In aquis aureis, ut uocant,
romata aliquando integra per dies ali¬
quot in uino macerari: tum exempta
tritaque, rursus infundi & per aliquot di¬
es adhuc relinqui solent.
Putrificatio herbarum destillanda¬
rum in fimo equino ferè per dies qua¬
tuordecim fieri solet: in balneo Mariae
uerò per duos aut tres tantùm dies na¬
turales, Brunsuicen.
Putrificatione praecipuè indigent quo
rum substantia siccior est, crassa, densa,
G3