127
in minimo pondere sumantur: vel ma¬
teriam, ex qua extrahuntur, quae sua bo¬
nitate reliquorum longo interuallo me¬
dicamentorum post se relinquit. Quod
cum ita sit, non tantum ijs vti perge¬
mus, sed etiam alios ad hoc hortabi¬
mur: hocque scripto ostendemus nostram
innocentiam; medicamentorum quibus
vtimur naturam: methodumque cogno¬
scendi morbos & ijsdem medendi. Di¬
gni quidem essent aduersarij nostri sty¬
lo vehementiori, vt si non aliud reporta¬
rent, saltem illam voluptatem audiendo
amitterent, quàm male dicendo cepis¬
sent. Sed me naturae meae moderatio re¬
tinet, minimeque patitur, vt cum illis inani
verborum concertatione contendam,
qui nil nisi maledicere conuiciarique di¬
dicerunt: quod procul à Philosophorum
consuetudine abesse, Vos non latere ar¬
bitror. Modestè itaque omnia agemus,
ad eaque ijs respondebimus, quae contra
nos hinc inde in aures eorum susurrant,
qui medicinae philosophiaeque sunt igna¬
ri. Et vt omnia facilius percipiantur, totam
accusationem in quinque partes seu capi¬
ta distribuemus.
Ca¬