201
EX MELLE EXTRAH. 145
ra volatilis: sic aer, aqua, ignis & terra simul
ascendent per alambicum, & redigentur in
vnam substantiam quae inter 4. erant,
num simul in natura & nunc sunt simpli¬
cia, vt incorruptibile coelum, tamen adhuc
non sunt fixa, sed sunt tamen inuicem sibi
compulata, vt nulla re queant separari, sed in
eternum permanebit corpus simplex, vt chry¬
stallum & incorruptibile coelum est, tamen
compositum est ex quatuor elementis. quid ti¬
bi videtur fili? Nunquid haec quinta essen¬
tia poterit mederi omni morbo, hominem
inficienti propter sui summam temperiem
siue in calido, frigido, humido, sicco? omnia
in ipsa sunt vt vnicuique tribuat quod ne¬
cessum est, quemadmodum caelum si opus
sit terrę frigore, calore, humiditate omnia
elargitur, & tanien non est neque calidum;
frigidum, humidum, siccum, sed est vnius
simplicis essentiae & praedita tali natura vt
vnicuique necessaria tribuat, eodem mo¬
do se habet haec quinta essentia. Itaque fili,
letare, & Deo max. gratias agas ipsum talia
philosophis contribuisse.
CAP. VII.
Nunc fili, si hanc quintam essentiam ad
maiorem perfectionem perducere velis,
L