127
nullamque esse uel herbam, nullum me¬
tallum, minerale, lapidem aut animal,
quod non aliquid habeat homini con¬
ducibile: & quod medicamenta appro¬
bata, ijs longe sint praeferenda, de quo¬
rum uiribus adhuc sub iudice lis sit. Et
ut summatim comprehendam, omnia
medicamenta simplicia, quaecunque ue¬
teres usurparunt, amplectimur: ijsque cum
opus est, utimur, utemurque¬
Cum itaque docendi modum, ab om¬
nibus. doctis approbatum, naturaeque
conuenientissimum, nos sequi ostende¬
rimus: illaque omnia accipiamus, & quae
in medico & Medicina ueteres requisie¬
runt, non est quod diutius his immore¬
mur, sed ad reliqua duo progrediamur.
ad aegrum nempe & Assistentes. Equi¬
dem aegrum uellem esse obedientissi¬
mum, qui ne latum quidem digitum à
medici praescriptis discederet: eaque ca¬
ueret quae nocitura, ijs uero uteretur
quae prodesse sciret. Fit enim saepenu¬
mero, ut aeger uel in medicamenta, uel
medicum ea transferat errata, quae ipse
mala uiueudi ratione commisit. De in¬
grati¬
C 3
Aegor.