127
Cont. pra¬
dicta Hippocrates
gere, reliquas partes omnes conniuere,
neque prius apertas esse, quam puer ex
ventre exiuerit. Quae omnia cum ab ipso¬
met Hippocrates medicorum parente scripta
sint, à cuius sententia discedere, Autho¬
re Galeno nefas est, ipsemet autem Hip¬
ppocrates in alijs locis diuersum scribat: &
à praedictis opinionibus Galenus caete¬
rique ferè omnes discesserint: quid nobis
hac in re faciendum sit, ex Aduersarijs
perlibenter disceremus, cum Hippocrates &
Galenus caeterique posteriores, multis in lo¬
cis doceant: Hominem ex quatuor Ele¬
mentis constare: morbos ex quatuor hu¬
morum immoderatione: & Galenus de na¬
tura animae nihil certi definiat: Aristo¬
teles verò reliquique, formam, aut peren¬
nem agitationem corporis esse statuant,
& naturam quandam Elementorum
transscendentem: & animam non in om¬
nibus idem esse, sed diuersum, suamque
cuique peculiarem: & contraria contrarijs
curari: & principium corporis esse ipsum
cor, quidam tamen hepar: & mentem in
cerebro non in corde sitam: & contra im¬
mortalitatem calidi Scaliger acutissimè
simul