633
104 EVONYMI
diligenter separetur, quod fit si uel pri¬
mus liquor, aut si aqua ardens destille¬
tur, ultimus, qui aquosus est, seorsim
excipiatur, &c. Phlegmate iam sepa¬
rato, ultima per circulationem, (de qua
iam proximè dictum est, diceturque am¬
plius in Titulo de quinta essentia,) re¬
ctificatio adhiberi debet.
Vt uerò empyreuma quod his inest
paulatim expiret, satius fuerit phialas,
quibus hi liquores seruantur, apertas
aliquandiu tenere: obseruando tamen
ne interim odoris gratia, & cum ea uiri
um multum exhalet, Syluius. Liquo¬
res destillati diuersi aliquando si misce¬
antur, turbulenti fiunt instar seri: & ple¬
runque liquor uetus cum recente mixtus
perturbat eum. His puritatem & clari¬
tatem reddes, in libras tres aceti albi
cerrimi sex aut octo guttis iniectis: nam
turbulentam materiam ad fundum de¬
trahunt, Brunsuicen.
Destillatio per filtrum.
De¬