127
enim sunt liquida, vt decocta, syrupi,
quae destillatae, oenemata, gargarismata,
fomenta: vel sunt sicca, vt pilulae, pulue¬
res, trochisci: vel sunt media, vt olea plu¬
rima. Electuaria & similia. Ex quibus
nos illis vtimur, quae commoda viden¬
tur: in quo sequimur rationem, quae ve¬
ra experientia nititur, optimosque autho¬
res, qui & docendo & medendo clari
sunt. Neque facimus, quod Cardanus in
praefatione in artem suam paruam con¬
queritur: multos videlicet desiderare in
Hippocrate claritatem, & quae perierunt
volumina: contra in Galeno breuitatem
ordinem, perfectionem: in principe lin¬
guam latinam: Oribasii conqueri vix
quintam partem superesse: Paulum su¬
pra modum breuem: Aetium fabulis
scatere: alios contra in Galeni verba ita
iurasse, vt malint mille perire aegros,
quam vel à mala intellecta authoritate,
vel mendo eius discedere. Tales inquàm
querelae ex nobis auditae nunquam sunt:
Galenum, Aëtium, Paulum, Oribasium
Principem, Hippocratem, omnes de¬
nique qui aliquam medicinae lucem attu¬
lerunt
D 3
Forma me¬
dicamento¬
rum.