127
ctae, qui suis laboribus & vigilijs homi¬
nibus prodesse studuerunt, laudaueri¬
mus: nosque cum ijs conueniamus, qui
primò cum veritate, deinde inter se con¬
cordant: cum ijs verò non, qui neque cum
veritate, neque ipsi inter se conueniunt:
quod vt venia dignum est, cum fieri non
possit, vt vnum idemque cum contradi¬
centibus sibi mutuo in contradictione
conueniat: ita illud laudabile, veritatem
cuiusuis authoritati anteferre: sic vt non
sine graui ratione ab eorum sententia
quis discedat, qui caeteris rectius sentire
videantur. Quod cum semper feceri¬
mus, indignum est reprehensione, quod
non cum quolibet consentiamus, qui
temerè sineque ratione quid affirmare
aut negare non erubescit, pro sua quàm
sibi vsurpat temeritate. Tres autem
precipuae causae sunt, propter quas me¬
dicus liberè ab alijs dissentire potest:
prima veritatis amor, secunda vtilitas
aegri, tertia vitatio adulationis. Vt enim
consentire cum alijs in perniciem aegri,
homicidarum est: ita adulari, eorum qui
canes potius quàm homines referunt.
Sic
Consensio.
Causa dis¬
sensionum
vera.