127
vitaeque genere aegroti recensentur om¬
nia medicamenta, quibus est vsus, decla¬
ratur cuiuslibet medicamenti effectus:
adducuntur multae veterum medicorum
authoritates, quibus suam sententiam
confirmat: tandem ferè concludit, mor¬
bum curatu difficilem esse, & diuturnum
fore. Suadet aliquando vsum decoctio¬
nis ligni indici, aut thermarum, quae
apud ipsos quasi vltima remedia sunt.
Et hanc suam sententiam reliquorum
medicorum censurae qui adsunt, submit
tit. Aeger interim gemit expectatque, quid
viri isti clarissimi de se suoque morbo de¬
terminaturi sint. Ita singuli ordine suam
sententiam dicunt, eorum qui ante di¬
xerunt vel approbantes vel corrigen¬
tes, vel adijcientes aliquid: nunquam
nim ita absurdè dicitur, vt alicuius sen¬
tentia penitus reijciatur. Quibus ita per
actis, omnibus medicis qui sententiam
dixerunt, pro labore satis fit antequam
discedant: isque qui prius aegri curam ha¬
buit exequitur illa, quae consultò delibe¬
rateque à medicis praescripta sunt: neque
cessat, donec aeger vel moriatur, vel me¬
dicamen¬