127
Qualia nos
medicamen¬
ta prapare¬
mus.
conseruare, minimeque permittere, vt ab ali¬
quo temerè subuertantur, abalienarent.
uod profectò ipsis minim è succedet,
cum nunc manifestò constet, quid se¬
quar, quid respiciam, & quam in meden¬
do methodùm obseruem: & quod ea à
nemine docto culpari possit: & quod
omnes boni medici eam semper secuti sint.
Quod aliqua enumerauimus, non omibus
nota, non reprehensionem sed laudem meretur:
cum hoc modo artes creuerint, auctaeque
sint: & ijs qui intelligunt, grata futura
sint, ijs qui non, ingrata aut molesta esse
non possint, cum nemo ijs offendatur:
propriaque ignorantia sit, non ignotarum
rerum declaratio, quae homines in ma¬
ledicendi obtrectandique furorem praecipi¬
tes det. Quartum itaque accusationis caput
videamus, cuiusmodi ea medicamenta
sint, quae domi praeparo, & vtrum ve¬
nena nec ne. Quod unquam usus sim
uenenis; aut uenena praeparauerim: id
est, rem aliquam non uenenosam, uene¬
nosam effecerim: eaque postea pro medi¬
camento bono usus sim, nemo unquam
affirmare poterit. Cum enim uenena
naturam