127
hoc nostro labore hominibus maximè
prodesse: eosque, quo ad eius fieri potest,
multum iuuare cupiamus.
Vtrum autem tantam vim habeant
illa arcana, quantam nos ipsis tribui¬
mus dubitare quis posset: cum aliqui re¬
periantur, ijque non indocti, qui negent,
posse illa praeparari: vt aurum potabi¬
le, oleum Auri, oleum Lunae, Tinctura
Corallorum, Spiritus Tartari. Aurum
enim perfectum esse metallum dicunt;
neque perfectius euadere posse, neque in
liam naturam transmutari: maioremque
vim herbis inesse quam metallis. Ad
quae ipsis responderem, si aliquid saltem
de metallis intelligerent: & si vel proba¬
bili ratione aduersum nos pugnarent.
Velim mihi dicerent, cur medici aliquan¬
do decoctum, lac, vinum, in quo aurum
ignitum sit extinctum aut calybs, aegris
suis exhibeant? An non, quia putant, po¬
tionem ex metallo virtutem aliquam
extraxisse? Neque credo aduersarios igno¬
rare, quid Arabes de viribus auri scrip¬
serint, quid Arnaldus Villanouanus,
Cardanus, Scaliger multique alij prae¬
clarissimi
Effectus.