127
Spirt. auri
vis.
Tinctura
Corallorum vis
Perla.
Oleum Lu¬
na.
spiritus vitales corroborantem, insitum
calorem fouentem, languidumque exci¬
tantem, totumque corpus à putredine cor¬
rosioneque praeseruantem: cum quo auri
spiritus, si vnitus est, cuius proprium est
lubstantiam cordis conseruare, viresque
ipsius confirmare, vitales spiritus illustra¬
re; augere, dilatare, an non praesidium
esse, singulari Deorum erga genus hu¬
manum fauore è Coelo delapsum, contra
varios morborum insultus, arbitrami¬
ni? Quid de viribus Corallorum rubro¬
rum dicam? Quorum est stomachum
corroborare, dolores ventriculi tollere,
melancholiam, tristesque animi affectio¬
nes dispellere: fluentia menstrua ciere,
cohibere, sistere: sanguinem clarum red¬
dere: matricemque in suo statu conserua¬
re, emotamque restituere. Quae sanem omnia
praestant, quando è suo corpore extra¬
cti sunt: & vt Theophrastus docet, in li¬
quorem redacti. Quid de Perlis? Quae
mirum dictu, quantum cordi conducant.
Quid de oleo Lunae? cui nihil par in
doloribus capitis: neque quicquam est,
quod tantum cerebro conducat. Qui¬
bus