127
Historia.
se: aut nos planè conuictos esse arbitra¬
buntur? An non memores sunt, nos mul¬
ta praeclara medicamenta ex Theophra¬
sti thesauris deprompta supra enume¬
rasse, quae ab ipsis reprehendi nullo mo¬
do queant? Quid ipsi habent, quod cum
Auro potabili, cum tinctura & liquore
Corallorum, perlarum, cum oleo Lunae
conferri potest? Sed Antimonium ve¬
nenum non esse hinc patet, quod aduer¬
sus multos morbos prosit, vt docet Ma¬
thiolus: & pestilenti Veneno aduersetur
vt historia testatur, quae à Schneberge¬
ro in citato libro & loco refertur, quam
huc transscribere libuit. Sunt autem eius
haec verba. Aurifex quidam Cracouien¬
sis, Anno quinquagesimo quinto dena¬
rij pondere in ceruisia cum butyro exhi¬
buit Antimonium, plurimosque iam in¬
fectos liberauit. Et quid aduersarij moli¬
untur, cum neque authoritate, neque ratio¬
ne probare possint, Antimonium vene¬
num esse, cum neque foris adhibitum, ne¬
que intro assumptum, neque ante neque
post praeparationem interficiat: ipsique
ius praeparationem, dosin, effectum, na¬
turamque