127
Curationes
cuius anima virtus & veritas: non am¬
bitionibus atque factionibus exercendae
coniurationes: quibus aliorsum alijs di¬
strahentibus, sapientia ipsa, quae in me¬
dio erat, lacerata est. Si itaque de Antimo¬
nio aduersarij iudicare volunt, ipsius na¬
turam explorent, necesse est: aut iudici¬
um tamdiu differant, donec de illo ipsis
certi quid compertum fiat, ab ijs qui tra¬
ctarunt. Quare cum nunc manifestum
sit, medicamenta quae nos domi praepa¬
ramus, esse optima: neque facilè haberi,
neque alia quae habentur in horum locum
substitui posse, eandem vim habentia:
tantum abest nostra diligentia à repre¬
hensionem, vt etiam maximam laudem
mereatur: quod summo studio, conatu,
laboreque hominibus prodesse: quantumque
in nobis est medicinam prouehere, am¬
plificareque studeamus: quantum effeceri¬
mus, aliorum esto iudicium, laborum
certè insumptorum non poenitet. Ad vl¬
timum itaque accusationis caput perga¬
mus, in quò obijciunt, me in curationi¬
bus nihil egregij praestitisse: quod quàm
verùm sit nouerunt ij, qui aliquot annos
mecum