127
Historia.
Reprehen¬
sores vete¬
rum.
quod testatur historia nobilis cuiusdam
viri à Brandis, qui post multa medica¬
menta deuorata, cum vitam cùm mor¬
te commutasset: apertusque ipsius cor¬
pus esset, inuenta est massa pilularum
concreta durissimè in ventriculo. Hu¬
iusmodi autem non contingunt, cum
medicamentorum formae purae vsur¬
pantur. Quare imperitè earum extra¬
ctio vituperatur.
Tertium genus hominum, ad quod
nostras excursiones peruenire patimur,
est eorum, qui Theophrastum quidem
laudant, veteres tamen omnes seuerè
admodum rep. ehendunt: cum tamen
hactenus eorum errorum demonstra¬
tionem aggressi non sint: & vt appa¬
ret, in ijs superficietenus & leuiter tantum
exercitati sint. Hos itaque monemus vt
cogitent, non omnes omnia posse: &
cuique suam laudem concedendam defe¬
rendamque esse: & veteres homines fuis¬
se, multaque bona nobis reliquisse, eo
vsque retinenda, donec meliora nancisca¬
mur: quibus obtentis, vsurpari quidem
prae caeteris debent: non tamen bona
erunt