127
Quatuor in
corpore hu¬
mano.
pore, quae omnibus quidem peruia, sed
non animaduersa: humidum in carne,
sanguinem in venis & arterijs, pingue¬
dinem in crassicie, & viscum in neruis
neruosisque. Theophrastus omnes mor¬
bos ad Elementa, eorumque tria princi¬
pia retulit: veteres simile nihil, cum ad
quatuor humores, qui in naturalium re¬
rum diligenti scrutatione nusquam ap¬
parent. Theophrastus docuit, ex quo
Elemento medicamenta aduersus quem
libet morbum sint desumenda, veteres.
tale nihil. A Theophrasto habemus cu¬
rationem podagrae, Hydropis, Epile¬
psiae, Paralysis, à veteribus aut incer¬
tam aut nullam. Ex quibus constat
Theophrasti medicinam veteri non ad¬
uersari, cum haec suis fundamentis in¬
nixa, ea eatenus explicarit, quae & qua¬
tenus cognita habuerit: Theophrastus,
verò nihil affirmarit, quod non summa
diligentia examinarit: & ex intimis na¬
turae visceribus deprompserit: quod
nos clarè in nostra philosophia aliquan¬
do ostendemus. Vtraque ergo me¬
dicina toleranda: illa propter antiquo¬
rum au¬