127
totius, eiusque partium omnium. Neque
hic quiescendum, sed vlterius tota ars
constituenda, methodo compositiua: la¬
tiusque omnia proponenda, diligenti¬
us distribuenda, perfectius absoluenda.
nihilque praetermittendum, quod aliquid
ad amplitudinem artis conferre posse
videatur. Quae cum hactenus à nemine
aut rentata sint aut perfecta, necesse est
medicus ipse qui Doctoris munere fun¬
gitur ea praestet, ne quid discentibus de¬
sit, quod eos scientia arteque medendi au¬
gere possit.
Quando itaque hoc modo tota me¬
dicina tradita perceptaque est: ad expli¬
cationem authorum progrediendum
erit ordine: ita vt illi qui fundamentum
artis tradiderunt, primo: deinde qui fun¬
damentum vel amplificarunt vel illu¬
strarunt: tertio qui superstruxerunt:
quarto qui aliqua ex ijs deduxerunt, ex
plicentur: & quidem ita, vt mens autho¬
ris penitus cognoscatur. Oportet itaque
consilium hic sequamur Cardani, qui in
admirabili illa sua Dialectica, pulcherri¬
mam
Compositio
Explicatio
authorum.