403
196 TERTIA PARS LIBRI SECVNDI
igitur inquirat, donec inueniat cum modis diuina bo¬
nitate collatis.
De fusione. Cap. XCIII.
In fusionis igitur narratione sufficientiam
tradamus, secundum quòd examen est cor¬
porum omnium ad ignitionem illorum cer¬
tam. Dicimus igitur quod unica est perfe¬
ctionis fusio cum ignitione, sed non cum cuiusque igni¬
tionis genere, sed cum ignitione in qua non albescit omni¬
no corpus, & cum ignitione in qua non fit fuscedo igni ad
ueniens, & in qua non subito post ignitionem fundatur,
& liquescat corpus ut fluat. Igitur cum se fuderit corpus ex
minima ignis pressione debilis, aut sine ignitione, aut cum
ignitione fusca, huius praeparationis necesse est corpus
imperfectionis esse, unumquodque imperfectorum corpo¬
rum, in artificio diminuto. Et si post fusionem infrigidari
omittatur, & omnino subito in nigredinem illius uerta¬
tur ignitio, & ob hoc quidem prius quam durescat, ignitio¬
nem perdat, non est in complemento corpus, cuiuscunque
generis illud extiterit. Sed iudicari quidem expedit mol¬
litiei hoc corpus existere ex imperfectionis corporum
generibus. Et siquidem cum ignis laboriosa expressione
fortis & uiolenti fiat illius ante fusionem ignitio & radio
fulgoris inaestimabilis albescentis omnino, iam non per¬
fectionis, sed duritiei alteratum est corpus. Et ob hoc
quidem si post illius fusionem ab igne tollatur, & subito
indu