633
THESAVRVS. 115
plurimas eius facultates describit, tum ipsi¬
us per se, tum alijs medicamentis admixtis
ei post destillationem, seruato 12. signorum
ordine à capite ad pedes. quoniam, ut
ipse ait, remedia capiti adhibenda mul¬
to efficaciora sunt, si eo tempore ad¬
moueantur, quo Luna in ariete est, & si¬
militer in caeteris: id quàm uerum mihi
uideatur, nunc non dicam: hoc tamen
non tacebo, quo nostro seculo doctior
quisqe est, minus illum huiusmodi per
suasionib. quas Arabes in rem medicam
inuexerunt, tribuere. Aqua uitę simplex
(inquit Arnoldus ex nescio quo Theo¬
derico) rumpit abscessus tum intrinsecos si
bibat, tum illita extrinsecos. Rubentes &
caligantes oculos emendat. fluxum lachry¬
marum restringit. Epilepticos pota iuuat,
paralysin inuncta curat. Ingenium acuit,
memoriam restaurat. Exhilarat, & iuuen¬
tutem conseruat. Lentigines, impetigines,
etomes maculas faciei tollit. Synanchem
gargarisata curat (et uuam humore flacci¬
dam:) item phlegma salsum, guttam rosaceam
H2