201
164 DE MODOEXTRAH.
vt trigesimo sexto cap. de vegetabilibus do¬
cetur, vbi de quinta essentia omnium rerum
medicinalium agitur, ibíque demonstratur
(Dei auxilio) posse vitam hominis morbo¬
rum omnium expertem ad eum vsque diem
prorogari, ad haec hominem in statu qualis
est trigenarii hominis conseruari posse, eo¬
démque robore & viribus ingenii, in eó¬
que conueniunt philosophi, hominem in
eo statu tandiu permanere posse quasi in
paradyso terreno. Id autem eo capite dilu¬
cidè adeò & fusè demonstratur, vt velis no¬
lis id fateri & credere cogaris animóque
concipere, itaque non opus pluribus de vi¬
ribus huius quintae essentiae disserere, sed
quicunque morbus hominem inuadat pro¬
pina ei de ea quantum nucis testa capere
potest cum vino, & breui tempore conua¬
lescet quasi miraculo prout morbus vehe¬
mens aut leuis fuerit. Quòd si hanc quintam
essentiam vnà cum quinta essentia saccha¬
ri auro potabili in quo vniones resoluti sint,
cum quinta essentia chelidoniae mixta pro¬
pines, intra diem vnum morbos omnes, qua¬
les quales sint curabis. Hinc patet opus di¬
uinum potius quàm humanum esse. Itaque
Deo gratias age, & caue ne arcanum hoc
prodas. Tyranni enim eo vitam proroga¬
rent