403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 205
lam scripsimus, menti recolligi accidet: aut diuinae gra¬
tia bonitatis perfusi, quae cui uult largitur, & subtrahit.
Non desperet igitur doctrinae filius, quia si illam quae¬
ret, eam inueniet: non doctrinae, sed proprij motus in¬
dagatione naturae. Quia qui per suae industriae bonita¬
tem quaeret, scientiam inueniet. Qui uero per librorum
insecutionem quaesiuerit, tardissime ad hanc perueniet
artem preciossimam. Quia nobis solis, artem per nos
solos inuestigatam aedidimus, & non alijs, uerissimam
tamen & omnino certam. Solum igitur prudentes ad
artem allicuimus, & per ingenia à nobis tradita uiam in¬
uestigationis eisdem exposuimus. Non autem eam in¬
uentam nisi solis nobis scripsimus, sed & inuentionis mo¬
dum & modorum ingenia. Per ea igitur quae
tradidimus, exerceat se bonae mentis
artifex, & Dei donum altissimi se
adinuenisse laetabitur. Ad
artis igitur excelsae per
quisitionem haec
dicta fufficiant.
Libri Secundi summae perfectionis
Gebri, Finis.
Gebri