403
VERITATIS SIVE PERFECTIONIS. 211
una Salis communis, & parte semis fuliginis lignorum, his si¬
mul coctis usque ad consummationem humiditatis, sublima
Salem ammoniacum uerum & utilem, hunc iterum in sudore
dissolue, & congela, & sublima à Sale communi semel, & est
praeparatus. Sal tartari fit de fecibus uini distillati
calcinatis, tartaro ex eis dissoluto & congelato, & est prę¬
paratum. Sal urinae, fit ex fecibus urinae distillatae calci¬
natis, & iterum in aqua sua dissoluitur & congelatur, &
est praeparatum, & magni iuuamenti. Multi diuersi
mode tractant de Salium praeparationibus, nos autem inuen¬
tione nostra inuenimus has praeparationes Salium breui¬
ores, subtiliores, & utiliores ad nostrum propositum prose¬
quendum, cum ex omnibus rebus uere calcinatis Sales;
solutionem extrahantur, quae per uiam praelibatam praepa¬
rari tenentur. Sufficiat igitur nos transire cum his magis
usitatis. Alumen glaciale uel rochae, duplicem habet
praeparationis modum, unum pro corporibus calcinatis ab¬
luendis: alium pro spiritibus sublimandis. Primo modo
sic praeparatur: Dissolue ipsum in aqua clara fontis, &
destilla per filtrum, & coque ad eius tertiam partem, & pone
in parapsidibus uitreatis, & descendit circa latera uasis,
& in profundo alumen praeparatum cristallinum. Secundus
modus est, ut alumen in uase terreo coquatur, quousque
humiditas euanescat, & inuenies album spongiosum, & le¬
ue praeparatum pro sublimationibus, & alijs diuersis opera¬
tionibus. Alumen plumosum, dissoluitur & congelatur
ut prius, & est praeparatu. Nunc de praeparationibus
atramen¬