633
THESAVRVS. 117
pirici rerum atque temporum imperiti,
aut ut sponte decipiant quos possunt,
multa impudentissimè Galeno etiam
& Hippocrati & Aristoteli, de aqua ar¬
dente scripta attribuunt. Frigidas pas¬
siones omnes, quae curabiles sunt, bre¬
ui curat: praecipuè uerò cerebri, neruo¬
rum & iuncturarum affectus. Tineam &
ulcera, omnemqe scabiem, si assiduè la¬
uetur, curat. Lienem iuuat. Vermes
mnes interimit. Anhelitum foetentem
emendat. Lumborum dolorem tollit. Mem¬
bra laesa, si illinatur, pristinae reddit sani¬
tati. Carnes & pisces à putrefactione
praeseruat: sed antequam edant aqua con¬
muni ablui debent. Camphora in eam
imposita, dissoluitur. Infusa in eam
qua communis, fundum petit: & simi¬
liter oleum, Haec Albertus ut quidam
citant.
Sapor eius sapores omnes exce¬
dit, immutatque: et odor odores omnes,
Lullus. Calorem natiuum magis quàm
ullum aliud remedium confortat, uentri
H3