403
226 GEBER DE INVENTIONE
fixam, fluentem ut cera, & est primus gradus. Iterum ap¬
pone tantum ut prius de noua materia, & iunge cum
isto fermento, & fac ut prius, & sic tertio, & quarto. Et
inuenies medicinam cuius bonitas est magna & excel¬
lens, cadit enim super decem cuiuslibet corporis, uel
psius Mercurij in lunam ueram. Hunc autem lapidem
custodi, & ratiocinare per modum à nobis traditum in
summa nostra, & peruenies ad altiora. Nec enim pro¬
posuimus, cuncta in uno solo monstrare uolumine, cum
liber librum exponat & declaret.
De medicina Solari tertij ordinis. Cap. XXII.
Medicina uero Solaris fit ex Sole dissoluto
& praeparato ad modum Lunae, cui appo¬
ne sulphuris soluti partes tres, arsenici par¬
tem unam, ut in fine habetur, per omnia fa¬
ciendo ut in Lunari capitulo, & erit medicina tingens
omne corpus, & ipsum Mercurium in uerum solem, uel
amplius, secundum modum iam tibi traditum. Lege
& perlege Summam perfectionis nostram, & inuenies
modum regiminis tibi ordinatum, ut in infinitum tin¬
gas, si ingenium acutum possideas, nec discurre hinc in¬
de in diuersis philosophorum dictis ambiguis. Nam omnes
ad unam tendunt perfectionem, tibi à nobis sufficien¬
ter traditam. Experiri poteris, si tantum ualeas, sin
autem, recede, quia damnum incurres & inanitio¬
nem.
De aquis