403
236 LIBER FORNACVM
ut artifex perficere possit suam operationem. Secun¬
do, quae res praeparandae sunt, ut ex simplicibus seu
commixtis uerum Solem uel Lunam generare ualeat
cum splendore. Tertio narrabimus illa quae perfici
possunt cum alteratiuis, & quae naturaliter alterantur
cum complemento totali, Et modum permiscendi
cum proportione debita, & cum medicinis longo tem¬
pore ad haec praeparatis. In fine autem pertractabi¬
mus recapitulationem omnium experimentorum no¬
strorum, cum quibus peruenimus ad noticiam uerita¬
tis huius.
PRIMA PARS HVIVS
libri de modis operandi.
De furno calcinatorio. Cap. II.
Fiat furnus calcinatorius quadratus in longi¬
tudine quatuor pedum, in latitudine trium pe¬
dum, & sit spissitudo parietum dimidij pedis
in hunc modum. Ponantur ergo Luna, Ve¬
nus, Mars, uel aliae res calcinandae in patel¬
lis terreis de fortissimo luto, de quo crusibula fiunt, ut
possint in ignis asperitate stare, usque ad calcinandi totalem
combustionem. Calcinatio thesaurus rei est, nec te te¬
deat calcinationis. Studeas autem in nostris uolumini¬
bus quae diximus. Per calcinationem mundificantur
corpora imperfecta, & per reductionem calcinati in soli¬
dam massam. Et tunc proijciatur medicina nostra super
ea, & gaude.
De