403
238 LIBER FORNACVM
dinem quatuor digitorum, uel secundum illud, quod fi¬
xare desideras, Quia maior ignis requiritur in uno quam
in alio fixando per hunc furnum, & per hanc uiam perue¬
nerunt antiqui philosophi ad opus magisterij, quod notum
est uere philosophantibus, quod per nos est satis mon¬
stratum sufficienter in libris nostris, illis qui fuerunt ue¬
ritatis inuestigatores. Et haec super est figura Athannor.
Qui uero in huiusmodi potest magis ingeniari, non ex¬
cuset se ab hoc, per nostram traditionem.
SECVNDA PARS DE
REBVS PRAEPARANDIS.
De praeparationibus spirituum mediorum mine¬
ralium & aluminum, Cap. IX.
In hoc capitulo dicam praeparationes spiri¬
tuum, & primo Mercurij. Si autem perfe¬
cte desideras eum sublimare, ad libram eius
pone salis communis libras duas et semis, &
salis petrae libram semis, mortifica totum, simul teren¬
do cum aceto, quousque non appareat in eo de uiuo
aliquid, & sublima ut scis, quia utile. Sublimatur autem
Mercurius rubeus, scilicet libra una eius, ab una libra sa¬
lis petrae, & libra una uitrioli, cum quibus optime te¬
ritur, & sublimatur rubeus & splendidus. Sublima¬
tur autem Arsenicum, scilicet libra una, à libra una li¬
maturae Veneris, & salis communis libra semis, alu¬
minis calcinati quarta librae unius. Mortificentur
cum