403
242 LIBER FORNACVM
lidam massam, corpus purgatum, à sulphureitate com¬
bustibili, uirtute ignis calcinantis, Et à terrestreitate foe¬
tida, uirtute salium, quae in reductione secum retinent
terrae feculentiam, corpore purificato ab immundicijs
accidentalibus, quae ei superuenerunt in minera sua.
Quòd autem in radice suae generationis ei innatum fu¬
erat spurcitiae, palliari poterit cum medicina, cuius ma¬
ior pars argenti uiui substantiam in se contineat, ut à no¬
bis monstratum est saepius, in summa nostra, ad artis
exigentiam.
De solutionibus corporum praeparatorum, & de
eorum coniunctionibus certis, cum proportione
certa, ut meliora appareant cum fulgore, post eo¬
rum reductiones. Caput XVIII.
Cum dupliciter corpora ad perfectionem re¬
ducantur, aut per praeparationis modum.
& commixtione perfectorum cum imperfe¬
ctis, aut per medicinam ad hoc praeparatam.
Hic uero narrabimus, quare perfectum imperfectum
perficit. Et etiam imperfectum ad perfectu reducitur
cum praeparationibus à nobis generaliter demonstra¬
tis. Et has praeparationes in hoc capitulo specialius tra¬
ctare proponimus sufficienter. In primis narramus
quòd corpus, ut praedictum est, mundatum per calcina¬
tionis & reductionis modum, uel limari oportet, uel in¬
granulas diuidi, ut notum est. Quoniam post fusionem
proijci¬