403
252 LIBER FORNACVM
ribus quàm de spiritibus. Sed istud capitulum diui¬
sum est in duo. Primo narramus experientiam anti¬
quorum per nos expertam. Secundo rectificationes
eorum omnium. Sed ad ea quae sunt albedinis, est pri¬
us insistendum, pro ut nos incepimus. Bona deal¬
batio. Recipe Realgaris unciam unam, Argenti uiui
sublimati uncias tres & semis, Tartari calcinati unciam
unam, tere & incorpora, & pone in phialam cum
longo collo unius pedis, sic quòd duo digiti intrare
possint, & sit lutata, & pone super ignem coopertam
cum panno. Fac primo ignem lentum per quartam ho¬
rae, deinde subtus & incircuitu, augmenta ignem, quo¬
usque furnus ulterius ardescat cum ignitione, infrigi
datum frange, & quod metallinum inueneris, extrahe
& collige magnam copiam. Quia iam dicam tibi mo¬
dum, qualiter haec medicina rectificetur utiliter.
Dealbatio artificiosa. Super Tutiam sublimato
unam partem Mercurij sublimati, & duas partes Arse¬
nici sublimati, quousque habuerit ingressum. hoc Vene¬
rem dealbat clare, & speciose multum. Item alia.
Cùm litargirio dissoluto imbibe Mercurij sublimati
partes tres, Arsenici sublimati partes duas, quousque
fiant octo pondera. Cui adiunge Arsenici sublimati
alia octo, terè simul, & funde cum oleo tartari & deal¬
babis Venerem praeparatam ad libitum. Item alia.
Arsenicum metallinum cum tantundem calcis Lunae,
tere, & imbibe cum aqua salis ammoniaci, & desicca
& tere