403
258 SPECVLVM ALCHEMIAE
composita, preciosiora ad inuicem per cognitionem et
effectum coniungens, & eadem naturali commixtione in
genus melioris conuertens. Alius quidam dicit. Al¬
chemia est scientia docens transformare omne genus
metalli in alterum. Et hoc per medicinam propriam,
sicut patet in multis philosophorum libris. Quare Al¬
chemia est scientia, docens facere, & generare quandam
medicinam, quae elixir nuncupatur, quae quando pro¬
ijcitur super metalla, seu corpora imperfecta, perficit
psa complete in momento proiectionis.
De principijs naturalibus, & procreationibus
mineralium. Caput. II.
Secundo principia naturalia, & procreatio¬
nes mineralium perfecte declarabo. Vn¬
de primo notandum est, quòd principia mi¬
neralia in mineris sunt Argentum uiuum et
sulphur. Ex istis procreantur cuncta metalla, & omnia
mineralia, quorum multae sunt species, & diuersae. Sed
dico quòd natura semper proposuit, & contendit ad per¬
fectionem auri. Sed accidentia diuersa superuenientia
trans formauit metalla, sicut in multis inuenitur philoso¬
phorum libris satis aperte. Nam secundum puritatem
& impuritatem praedictorum duorum, scilicet Argenti
uiui, & sulphuris, pura & impura metalla generantur
uidelicet: Aurum, argentu, stannum, plumbum, cuprum,
ferrum. De quorum natura, uidelicet puritate et impu¬
ritate