403
ROGERII BACHONIS. 261
talla diuersimode procreantur, & mineralia multa. Ergo
ex amborum commixtione materia nostra constat eli¬
genda. Sed finale nostrum secretum, est excellentissimum
et maxime occultum. Ex qua re minerali debeat fieri,
pinquius & uicinius, Et hoc ipsum eligere sollicite tene¬
mur. Pono igitur, quòd eligatur materia nostra, primo
ex uegetabilibus, ut sunt herbae, arbores, siue omne pro¬
grediens è terra. Tunc oportet inde prius fieri Argentum
uiuum, & sulphur, per longam decoctionem, à quibus, & à quo¬
rum operatione excusamur. Cùm nobis natura proponat
Argentum uiuum & Sulphur. Etsi eligeremus ex animali¬
bus, ut sunt sanguis humanis, capilli, urina, egestio, oua
gallinarum, & omnia quae ex animalibus procedunt, opor¬
teret etiam ex ipsis fieri Argentum uiuum & Sulphur deco¬
quendo, à quibus excusamur, ut prius. Sin eligeremus
ex medijs mineralibus, ut sunt omnia genera Magnesiarum
Marchasitarum, Tutiarum, Atramentorum, seu uitriolorum,
aluminum, Baurach, salium, & aliorum multorum, oporteret si¬
militer, ut ex praedictis, Argentum uiuum inde fieri & Sul¬
phur decoquendo, à quibus, ut ab alijs praecedentibus ex¬
cusamur. Et si eligeremus aliquem ex septem spiritibus per
se, ut solum Argentum uiuum, aut Sulphur solummo¬
do, aut Argentum uiuum, & unum è duobus sulphuribus.
aut sulphur uiuum, aut auripigmentum, aut Arsenicum citri¬
num, aut rubeum solum uel compar, nequaquam perficere¬
mus, quia cum nunquam natura perficit aliquid, sine ambo¬
rum commixtione aequali, nec nos, à quibus tunc, ut à praedictis
Argen